monumenta.ch > Servius > 138
    >>> Versus 139

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 138

1 lm|mercurius pater est|lm Mercurius Iovis et Maiae, quae est una de pleiadibus, filius, auctor eloquentiae et lyrae, internuntius deorum. iste etiam palaestrae inventor hoc modo esse narratur. Choricus, quidam rex Arcadiae, filios habuit Plexippum et Enetum et Palaestram filiam. sed iuvenes cum casu inter se haberent certamen, inpressione et nisu corporum invenere luctamina. qui cum hoc patre praesente facerent et ille re nova delectaretur, ex ea re ludus factus est, quam rem Palaestra, soror iuvenum, Mercurio amanti se prodidit. qui cum rem novam vidisset, pleniorem de industria artem homines docuit. hoc seni iuvenes a sorore proditum nuntiant. ille iratus est potius filiis, quod non tamquam furem Mercurium insequerentur. quem cum illi in monte dormientem invenissent, manus ei amputaverunt: unde et ipse Cyllenius et mons dicuntur; namque Graece κυλλούς aliqua mutilatos parte corporis dicunt: unde etiam hermas vocamus quosdam stimulos in modum signorum sine manibus. Mercurius vero Iovi conquestus, Choricum evisceratum in folliculum redigi fecit, amatam vero suam Palaestram remuneratus omne luctamen, quod corpore conficitur, palaestram vocari fecit. alii Mercurium quasi Medicurrium a Latinis dictum volunt, quod inter caelum et inferos semper intercurrat. hic etiam mercimonii deus est. quidam hunc in petaso et in pedibus pinnas habere volunt propter orationis, cuius auctor est, velocitatem. caduceum illi ideo adsignatur, quod fide media hostes in amicitiam conducat: quae virga ideo serpentibus inligata est, ut sicut illi obliti veneni sui in se coeunt, ita hostes contemptis et depositis inimicitiis in amicitiam revertantur.
2 lm|candida maia|lm splendidior enim est Maia inter pliadas, quae est una de Atlantidibus, hoc est pliadibus. non ergo 'candida' pulchra, ut 'candida Dido'. meminit autem Maiam Atlantidem esse, ut 'ante tibi Eoae Atlantides abscondantur' et 'multi ante occasum Maiae coepere', cum vellet per Maiam etiam ceteras Atlantis filias intellegi.
Servius HOME

bav1646.330 bnf7959.196 bnf7960.152 bnf7962.82 bnf10307.385 csg861.287 med221.282 uldBPL52.83