1 | lm|vitta comptos ramos|lm ut in pacis petitione ramus olivae cum vittis offeratur, partim fabulae, partim naturae efficit ratio. nam cum de nomine Athenarum Neptunus et Minerva contenderent et iussisset Iuppiter ut illius nomine diceretur civitas, qui munus melius obtulisset hominibus, equum Neptunus, Minerva olivam protulit, et statim vicit. unde cum eius ramus alicui offertur, indicat eum esse meliorem. hinc est illud proverbium 'herbam do', id est cedo victoriam, quod Varro in aetiis ponit, cum in agonibus herbam in modum palmae dat aliquis ei, cum quo contendere non conatur, et fatetur esse meliorem. vittas autem habet ramus olivae ideo, ut inertiam et inbecillitatem offerentis ostendat: scimus enim oves, unde lana, e qua vittae, egere alieno semper auxilio. aut quia et lana in tutela Minervae sit, quae pacis bellique sit cultrix. aut quia mite et quietum animal est ovis, cuius quietem habere debent qui in foedus et amicitiam coeunt. quaeritur autem quid dixerit 'comptos'. sed ut crines comi dicimus cum nectuntur, ita et hic etiam ramos comptos nexos illigatos intellege, ut ipse 'tum ramum innectit olivae': ergo quod illic 'innectit', hic 'comptos' dixit. |