monumenta.ch > Servius > 127
    >>> Versus 128

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 127

1 lm|optime graiugenum|lm quantum ad Aeneam pertinet Graeci neque boni neque meliores sunt. ergo 'optime Graiugenum' superlativus est pro positivo: nam 'optimus malorum' non possumus dicere; superlativus enim suo tantum iungitur generi. sic ergo dixit ut Homerus δικαιότατος Κενταύρων pro δίκαιος, id est 'iustissimus Centaurorum' pro 'iustus'. et est rhetorica persuasio: nam principium ex utriusque persona sumpsit. 'optime Graiugenum' ad Euandrum pertinet, 'cui me fortuna precari' ad Aenean, qui se fatetur supplicem venire. sed quia ignotus est et ostendere vult quid impetrare debet, ait 'Dardanus Iliacae primus pater urbis et auctor'. contra quos auxilium petat 'gens eadem quae te'. quid ipsi etiam sit utile, a quo beneficium postulatur, 'nos si pellant nihil afore credunt': dicit enim, nos pellimur, sed vos servietis. post rem ipsam proposuit 'accipe daque fidem'. ad ultimum possumus reddere beneficium 'sunt nobis fortia bello pectora': nam utrum posset is a quo petebatur, omisit, quia manifestum erat posse, et ignotus a demonstratione personae suae incipere debebat.
2 lm|cui me fortuna precarlm servavit τὸ πρέπον dicendo 'fortuna'. et 'cui me precari' antiquum est; nam modo 'quem precari' dicimus: Terentius 'credo qui mihi sic oret', item 'facite ut vobis decet', Sallustius 'locum editiorem quam victoribus decebat'. et est Graecum, ut εὔχεο Ἀπόλλωνι. sane veteres et 'precor illi' pro 'precor pro illo' dicebant: Plautus in Amphitryone 'noli pessimo precari' (Plaut. As. 2, 4, 71), hoc est 'pro pessimo noli precari'. aut hyperbaton est hoc modo: tibi me fortuna vitta comptos voluit praetendere ramos et precari.
Servius HOME

bav1646.329 bnf7959.196 bnf7960.152 bnf7962.82 bnf10307.385 csg861.284 med221.281 uldBPL52.82

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik