1 | lm|subeunt luco fluviumque relinquunt|lm hypallage in sensu. et hic 'subeunt' iuxta veteres dativo iunxit, cum alibi iuxta usum praesentem accusativo iunxerit, ut 'Aeneae subiit mucronem', sicut et 'succede' [veteres] dativo iunxerat: quod significat 'penitus ingredere', ut hoc loco 'ac nostris succede penatibus hospes'. Sallustius tamen, ut dictum est, accusativo iunxit. |