1 | lmuvenum primi pauperque senatus|lm totam ostendit aetatem, et praemisit iuvenes: nam per senatum seniores significantur. 'pauper' autem aut ad numerum retulit, centum enim sub Romulo fuerunt: aut re vera 'pauper', per quod Romani imperii ostenditur parsimonia, pro laude tunc habita. et libri veterum tradunt a maioribus sacrificando parsimoniam observatam esse. |