monumenta.ch > Servius > 103
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 102 <<<     >>> Versus 104

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 103

1 lm|amphitryoniadae magno divisque ferebat|lm Amphitryo rex Thebanorum fuit. cuius uxorem Alcmenam Iuppiter adamavit, et dum vir eius Oechaliam civitatem oppugnat, de trinoctio facta una nocte, cum ea concubuit. quae post duos edidit filios, unum de Iove, id est Herculem, alterum de marito, qui Iphiclus appellatus est. ergo adsumpsit epitheton. et satis perite ait 'divisque ferebat': nam cuivis deo sacrificaretur, necesse erat post ipsum etiam reliquos invocari. quidam 'divisque ferebat' sic intellegunt, ergo et Hercules de divis est: ut est illud schema 'Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea et coniuratos caelum rescindere fratres', ergo et superiores tres coniurati; et 'niveamque Paron sparsasque per aequor Cycladas', ergo et illa e Cycladibus.
Servius HOME

bav1646.328 bnf7959.196 bnf7960.152 bnf7962.82 bnf10307.384 csg861.282 med221.281 uldBPL52.82