1 | lm|rumore secundo|lm hoc est bona fama, cum neminem laederent: aut certe dicit eos ante venisse, quam fama nuntiaret venturos. aut 'rumore' pro 'Rumone' posuit; nam, ut supra diximus, Rumon dictus est: unde et ficus ruminalis, ad quam eiecti sunt Remus et Romulus. quae fuit ubi nunc est lupercal in circo: hac enim labebatur Tiberis, antequam Vertumno factis sacrificiis averteretur. quamvis ficum ruminalem alii a Romulo velint dictam, quasi Romularem, alii a lacte infantibus dato: nam pars gutturis ruma dicitur. ergo si fuerit 'Rumone secundo', favente fluvio intellegimus. |