monumenta.ch > Servius > 84
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 83 <<<     >>> Versus 85

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 84

1 lm|pius Aeneas|lm oportunum epitheton, quoniam rem divinam facit.
2 lm|tibi enim|lm vacat 'enim' et tantum ad ornatum pertinet; integrum est ergo 'tibi', ut ex iteratione crescat augmentum: Terentius 'o Mysis Mysis'.
3 lm|maxima iuno|lm quaesitum est quae sit 'Iuno maxima': nam, ut diximus, variae sunt eius potestates, ut Curitis, Lucina, Matrona, Regina. et dicunt theologi ipsam esse matrem deum, quae terra dicitur; unde etiam et porca ei sacrificatur. ergo perite elegit epitheton, ut maximam diceret.
Servius HOME

bav1646.328 bnf7959.195 bnf7960.151 bnf7962.82 bnf10307.383 csg861.279 med221.280 uldBPL52.81

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik