monumenta.ch > Servius > 83
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 82 <<<     >>> Versus 84

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 83

1 lm|viridique in litore|lm fluviali scilicet.
2 lm|conspicitur sus|lm Horatius 'et amica luto sus'. sciendum tamen hoc esse vitiosum, monosyllabo finiri versum, nisi forte ipso monosyllabo minora explicentur animalia, ut 'parturient montes, nascetur ridiculus mus': gratiores enim versus isti sunt secundum Lucilium.
Servius HOME

bav1646.327 bnf7959.195 bnf7960.151 bnf7962.82 bnf10307.383 csg861.279 med221.280 uldBPL52.81

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik