monumenta.ch > Servius > 629 > 77
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 76 <<<     >>> Versus 78

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 77

1 lm|corniger|lm flumina ideo cum cornibus pinguntur, sive quod mugitum boum imitatur murmur undarum, sive quod plerumque in cornuum similitudinem curvatas cernimus ripas.
2 lm|hesperidum regnator aquarum|lm bene addidit 'Hesperidum', id est Italicarum: nam Eridanus rex est fluminum Hesperiae, ut 'fluviorum rex Eridanus'.
3 lm|fluvius|lm vero vocativus antiquus est: qui apud maiores in omni forma similis erat nominativo, sed modo aliter est in secunda tantum forma. namque si proprium fuerit nomen et 'i' ante 'us' habuerit, 'us' perdita facit vocativum, ut 'Terentius Terenti', nullo excepto; si autem appellativum sit, in 'e' mittit vocativum, ut 'pius pie', 'fluvius fluvie', excepto 'filius', nam 'fili' facit. plerumque tamen poetae euphoniae causa antiquitatem sequuntur.
Servius HOME

bav1646.327 bnf7959.195 bnf7960.151 bnf7962.82 bnf10307.383 csg861.277 med221.280 uldBPL52.81

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik