1 | lm|quo te cumque lacus tenet|lm lacus est quoddam latentis adhuc aquae receptaculum, dictus quasi lacuna. ex quo erumpens aqua efficit fontem, qui cum fluere coeperit, alveum facit: unde tria ista dixit, lacum fontem alveum; hoc enim est 'quocumque solo pulcherrimus exis': quamquam multi hoc versu superfusionem eius velint significari. ideo autem haec dixit Aeneas, quia audierat 'hic mihi magna domus celsis caput urbibus exit'. |