1 | lm|hic mihi magna domus|lm scilicet circa exitum suum: quamvis enim alibi ortus, hunc tamen locum incolo. alii Romam dicunt Tiberini esse domicilium, hanc dixisse magnam domum. alii ostia dicunt ab hoc quod nos, cum per diversa discurrerimus officia, in domum nostram nos recipimus ibique requiescimus, ut idem hic, cum per reliqua spatia discurrerit, recipiat se per ostia in mare. alii domum non Romam significare, quae adhuc non erat, sed regionem illam, ut ostendat sibi eam domum electam, quae ad tantam gloriam perventura sit. |