monumenta.ch > Servius > 57
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 56 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 57

1 lm|recto flumine ducam|lm non ad naturam alvei referendum est, nam ait 'et longos superant flexus': sed recto fluminis itinere, quia non sunt erraturi. et sic dixit, ut 'tunc se ad Caietae recto fert litore portum', hoc est a litore non recedens. sic ergo et nunc a litore fluvii non recedentem significat. est et alia expositio, ut 'recto flumine' edomito, frenato et in tranquillitatem redacto intellegamus: quod etiam fecit, ut 'mitis ut in morem stagni placidaeque paludis': ut sit 'recto' praeteriti temporis participium ab eo quod est 'rego'.
Servius HOME

bav1646.326 bnf7959.195 bnf7960.151 bnf7962.82 bnf10307.383 csg861.275 med221.279 uldBPL52.80

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik