monumenta.ch > Servius > 43
    >>> Versus 44

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 43

1 lm|litoreis ingens|lm licet possimus etiam de fluvio litus dicere, ponit tamen discretionem, ut hic 'sub ilicibus', paulo post 'viridique in litore conspicitur sus'. hanc autem porcam, ut diximus supra, secum habuere Troiani, quam amissam in Campania invenerunt cum fetu circa Laurentem agrum. quam ideo Aeneas immolavit Iunoni, quia ipsa dicitur terra, ut 'coniugis in gremium laetae descendit'. scimus autem hoc animal inimicum esse frugibus, ut caprum vitibus, qui Libero immolatur. alii de ea sue dicunt, habuisse eam Troianos et ubi primum generasset, ibi certam spem sedis concepisse: alii in litore Laurenti inventam. quam secutos Troianos in eum montem pervenisse, ubi postea Alba a colore porcae, longa a positione, sit condita. sane et 'litoreis' et 'litoralibus' dicitur.
Servius HOME

bav1646.326 bnf7959.195 bnf7960.151 bnf7962.82 bnf10307.382 csg861.273 med221.279 uldBPL52.80