1 | lm|tumor omnis et irae concessere deum|lm quidam 'concessere' pro 'discessere' accipiunt. alii ita tradunt: nondum concesserunt, sed utiliter dissimulat. sed aliqua hemistichia in Vergilio tam sunt sensu inminuta, quam verbis, ut ecce hoc loco: namque non possumus intellegere quievisse omnem tumorem et iram deorum, cum et adhuc inimica sit Iuno, et ad Troianorum perniciem addantur alia numina, ut furia, ut Iuturna: unde mire quidam conclusit hunc versum, dicens 'concessere deum profugis nova moenia Teucris'. 'concessere' ergo indulserunt vel cesserunt, id est permiserunt, ut 'nec, si muneribus certes, concedat Iollas', id est permittat, indulgeat, et 'extremum hunc Arethusa mihi concede laborem'. quodsi ita acceperimus, ut dicat Teucros constituere civitatem, nec ea numina, quae irata sunt, vetant, nihil erit contrarium: nam et ipsa Iuno hoc dicit 'non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis: atque inmota manet fatis Lavinia coniunx'. hic autem sensus, etiamsi detrahas subauditionem, potest accipi a superioribus, ut sit: tumor omnis et irae concessere deum, ut hic tibi sit certa domus certique penates. |