1 | lm|tenuis glauco velabat amictu carbasus et crines umbrosa tegebat harundo|lm fluvialem aquam purificationi aptam latenter ostendit in tantum, ut etiam harundinibus, quae fluminum germina esse non dubium est, purificatio rite celebretur. ideo inventa occasione poeta harundinibus tectum fluvium inducit, ut doceat hoc etiam harundinibus in purificatione, quod per aquam, impleri posse, sicut in sacris traditur. ideo et ubique fluminibus harundinem dat, ut 'velatus harundine glauca Mincius, et ripis fluvialis harundo'. quod autem ait 'tenuis glauco volabat amictu carbasus' docet quaedam sacra pure a linteatis debere fieri. carbasus autem genus lini est: linum vero, ut ait Plinius, melius inrigatione fluminum, quam pluvia nascitur. ideo et vestis linea fluminibus tamquam propria datur. |