monumenta.ch > Servius > 23
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 23

1 lm|sole repercussum|lm aut vacat 're': aut bene 'repercussum', quia primo aquam ferit, inde postea tendit ad tecta.
2 lm|radiantis imagine lunae|lm negant omnes physici lumen lunae aliud ex se reddere, et vituperatur hoc dicto Vergilius: quod tamen tolerabile est, quia non lunam, sed imaginem dixit lunae, quam a sole lumen accipere manifestum est. an ideo 'radiantis', ut, quoniam luna lumen de sole mutuatur, idem videatur etiam ipsa efficere, quae de sole procedit.
Servius HOME

bav1646.325 bnf7959.194 bnf7960.150 bnf7962.82 bnf10307.382 csg861.270 med221.279 uldBPL52.79

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik