1 | lm|quid struat his coeptis|lm cum haec iam coeperit. et participialiter dixit. ab eo quod est incipio 'coeptus' facit: hinc est 'coeptis'. |
2 | lm|quem si fortuna sequatur eventum pugnae cupiat|lm si eum fortuna comitetur, quem finem suae velit esse victoriae, ipsum melius nosse, qui iam antiquus est hostis. ergo 'quem' acute pronuntiandum, ut sit ordo: quem eventum pugnae cupiat, si fortuna sequatur. vult autem intellegi Aenean etiam contra Diomedem bella gesturum, non tantum propter praesens imperium, sed et causa hostilitatis antiquae. |