1 | lm|mittitur et magni venulus diomedis ad urbem|lm Diomedes revertens de Troia postquam repperit ira Veneris a se vulneratae uxorem apud Argos cum Cylaraba, ut Lucilius, vel Cometa, ut plerique tradunt, turpiter vivere, noluit reverti ad patriam: vel, ut dicitur, ab adulteris proturbatus: sed tenuit partes Apuliae, et edomita omni montis Gargani multitudine in eodem tractu civitates plurimas condidit. nam et Beneventum et Equumtuticum ipse condidit, et Arpos, quae et Argyrippa dicitur, ad quam nunc Venulus mittitur, non Arpinum, quam constat esse Campaniae, unde Cicero Arpinas. sane sciendum Apuliam uno dictam vocabulo, sed huius partem quam Diomedes tenuit, Messapiam et Peucetiam a duobus fratribus dictam, qui illic imperarunt: item Dauniam a Dauno rege Apuliae. hunc Diomedem quidam a Dauno rege Apulorum hospitio receptum dicunt. sane artificiose ad Diomedem mittitur: movenda est enim indignatio et metus Diomedi, ut subveniat Latinis contra Troianos. |