1 | lm|ut belli signum laurenti turnus ab arce extulit|lm apud maiores nostros tria erant militiae genera in bellis gerendis: nam aut legitima erat militia aut coniuratio aut evocatio. legitima erat militia eorum, qui singuli iurabant pro republica se esse facturos, nec discedebant nisi completis stipendiis, id est militiae temporibus: et sacramentum vocabatur, ut 'fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura'. aut certe si esset tumultus, id est bellum Italicum vel Gallicum, in quibus ex periculi vicinitate erat timor multus, quia singulos interrogare non vacabat, qui fuerat ducturus exercitum ibat ad Capitolium et exinde proferens duo vexilla, unum russeum, quod pedites evocabat, et unum caeruleum, quod erat equitum - nam caeruleus color maris est, a cuius deo equum constat inventum - dicebat 'qui rem publicam salvam esse vult, me sequatur', et qui convenissent, simul iurabant: et dicebatur ista militia coniuratio. alii album et roseum vexilla tradunt, et roseum bellorum, album comitiorum signum fuisse. fiebat etiam evocatio: nam ad diversa loca diversi propter cogendos mittebantur exercitus. modo ergo duo sunt genera militiae, coniuratio et evocatio, quippe in tumultu. sane incongruum non est quod signum belli, id est vexilli elevationem Turno dat: aut quia de rege Latino dixerat supra 'rerumque reliquit habenas': aut quia Turnus furore succensus maluit ipse efficere quam iubere, ut omnes abrumperet moras: aut quia, sicut dictum est, Latinus, cui soli imperandi hoc ius erat, abstinuerat et nemo, illo abstinente, parebat. Turnus ergo ideo huius modi officium arripuit, quia, etsi ipse non imperabat, tamen prohiberi non poterat. 'belli' autem 'signum' generaliter dixit, nam multa sunt: sed vexillum significat, quod est tractum a veli diminutione, ut 'velum vexillum'. |