monumenta.ch > Servius > 813
    >>> Versus 814

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 813

1 lmuventus turbaque miratur matrum|lm ante ornatum eius, post arma dicturus est: unde hysteroproteron in respondendo esse voluerunt, ut ornatum matres, viri vero arma mirentur. sed melior sensus est, si, sicut dictum est, accipiamus: ea enim sexus uterque miratur quae sunt posita contra opinionem, ut mirentur feminae arma in muliere, viri ornatum in bellatrice.
Servius HOME

bav1646.324 bnf7959.193 bnf7960.150 bnf7962.81 bnf10307.380 csg861.265 med221.277 uldBPL52.78

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik