1 | lm|hos super advenit volsca de gente camilla|lm prudenter post inpletam commemorationem virorum transit ad feminas; ita enim et de Troianis legitur, qui ultimum Amazonum auxilium postularunt: quae res ab Homero praetermissa est. sane iam praesagium est infelicitatis futurae quod inter ipsa principia armantur et feminae. |
2 | lm|volsca de gente|lm de Priverno, Volscorum oppido, ut 'Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe'. |