monumenta.ch > Servius > 799
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 798 <<<     >>> Versus 800

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 799

1 lm|circaeumque iugum|lm circa hunc tractum Campaniae colebatur puer Iuppiter, qui Anxyrus dicebatur, quasi ἄνευ ξυροῦ, id est sine novacula, quia barbam numquam rasisset, et Iuno virgo, quae Feronia dicebatur. est autem fons in Campania iuxta Terracinam, quae aliquando Anxur est dicta.
Servius HOME

bav1646.323 bnf7959.193 bnf7960.149 bnf7962.81 bnf10307.380 csg861.263 med221.277 uldBPL52.78

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik