monumenta.ch > Servius > 796
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 795 <<<     >>> Versus 797

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 796

1 lm|sacranae acies|lm dicunt quendam Corybantem de Creta venisse ad Italiam et tenuisse loca, quae nunc urbi vicina sunt, et ex eo populos ducentes originem Sacranos appellatos; nam sacrati sunt matri deum Corybantes. alii Sacranas acies Ardeatum volunt, qui aliquando cum pestilentia laborarent, ver sacrum voverunt, unde Sacrani dicti sunt.
2 lm|picti scuta labiclm Glaucus, Minois filius, venit ad Italiam. et cum sibi imperium posceret nec acciperet, ideo quod nihil praestabat, sicut eius pater praestiterat zonam eis transmittendo, cum antehac discincti essent, ostendit scutum: a quo et ipse Labicus dictus est, et ex eo populi ἀπὸ τῆς λαβῆς, quam latine amplam vocamus. 'picti' autem 'scuta' id est in bello frequenter probati: nam apud maiores virorum fortium picta erant scuta, e contra inertium et tironum pura erant, unde est 'parmaque inglorius alba', id est non picta.
Servius HOME

bav1646.323 bnf7959.193 bnf7960.149 bnf7962.81 bnf10307.380 csg861.262 med221.277 uldBPL52.78

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik