monumenta.ch > Servius > 790
    >>> Versus 791

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 790

1 lmo auro insignibat|lm haec Inachi filia Argivorum fluminis fuit. hanc amavit Iuppiter. et dum cum ea esset, Iuno supervenit. timens ille ne deprehenderetur, Ionem mutavit in vaccam et eam poscenti dedit Iunoni, ne paelicem confiteretur. cui Iuno Argum, oculatum omnibus membris, Arestoris sive Terrae filium, quem Graeci panopten appellant, custodem adposuit. quem cum Iuppiter per Mercurium, qui eum cantu fistulae in somnum conpulit, interemisset, Iuno eum in pavonem mutavit, Ioni vero inmisit oestrum, muscam animalibus infestam, quo diu exagitata ad Aegyptum venit et Iovis voluntate in Isin mutata colique coepta est.
2 lmnsignibat|lm signo suo clarum esse faciebat.
Servius HOME

bav1646.323 bnf7959.193 bnf7960.149 bnf7962.81 bnf10307.379 csg861.260 med221.276 uldBPL52.78

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik