monumenta.ch > Servius > 787
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 786 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 787

1 lm|tam magis illa fremens et tristibus effera flammis quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae|lm legitur in arte quod 'tam magis maxime minus minime' positivo tantum iungantur: quod tamen tunc observatur si ponantur ad augmentum istae particulae; tunc enim vitiosam faciunt elocutionem. ceterum si ad exaequationem positae sint, possunt vel comparativo vel superlativo vel pro his gradibus ipsae inter se iungi: hinc ergo est 'tam magis illa fremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae': non enim ad praelationem positae sunt, sed ad exaequationem. maiores enim nostri vitia non in dicto, sed in significatione esse voluerunt. hinc est in Sallustio 'ita quam quisque pessime fecit, tam maxime tutus est': nam et hic exaequatio est, non comparatio.
Servius HOME

bav1646.322 bnf7959.193 bnf7960.149 bnf7962.81 bnf10307.379 csg861.260 med221.276 uldBPL52.77

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik