1 | lm|solus|lm in solis locis: nam 'solus' quomodo qui filium dicitur suscepisse? |
2 | lmgnobilis|lm non vilis, sed ignotus: quamquam possit etiam ad illud referri quod dicunt quibusdam artibus posse hominum vitam ultra fata protendi, ita tamen, ut solam habeant vitae imaginationem; videntur enim omnia facere nec faciunt. |
3 | lm|aevum|lm aevum est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum noscitur, sed hic modo 'aevum' aetatem Hippolyti posuit. veteres aevum etiam deorum vitam dicebant; nam et Virbius inter deos colitur. Virbium autem quidam Solem putant esse, cuius simulachrum non est fas attingere, propterea quia nec sol tangitur. |