1 | lm|pinguis ubi et placabilis ara dianae|lm 'pinguis' frequenti sacrificio, 'placabilis' autem ac si diceret, non qualis ante fuit, vel illic vel apud Tauros, humano gaudens cruore: quam historiam plene in secundo diximus, cum Iphigeniae incidit commemoratio. |