monumenta.ch > Servius > 740
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 739 <<<     >>> Versus 741

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 740

1 lm|et quos maliferae despectant moenia bellae|lm multi Nolam volunt intellegi et dicunt iratum Vergilium nomen eius mutasse propter sibi negatum hospitium, et id aperte noluisse dicere, sed ostendere per periphrasin; nam illic Punica mala nascuntur: ut nunc 'Bella' pro 'Nola' posuerit. alii ita volunt accipi, ut sit synalipha et legatur 'moenia Abellae'. quidam hanc civitatem a rege Murano conditam Moeram nomine vocatam ferunt, sed Graecos primum eam incoluisse. quae ab nucibus Abellanis Abella nomen accepit. alii quod inbelle vulgus et otiosum ibi fuerit, ideo Abellam appellatam. huius cives cum loca circa Capuam possiderent, †ortu tumultu interisse, aliosque fugientes Moeranum abisse et eius incolis se iunxisse: et quod inbelliores fuerint Abellanos dictos.
Servius HOME

bav1646.321 bnf7959.192 bnf7960.148 bnf7962.78 bnf10307.378 csg861.254 med221.275 uldBPL52.76