monumenta.ch > Servius > 730
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 729 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 730

1 lm|oscorumque manus|lm Capuenses dicit, qui ante Ophici appellati sunt, quod illic plurimi abundavere serpentes.
2 lm|aclides illis tela|lm aclides sunt tela quaedam antiqua, adeo ut nequaquam commemorentur in bello. legitur tamen quod sint clavae cubito semis factae, eminentibus hinc et hinc acuminibus: quae ita in hostem iaciuntur religatae loro vel lino, ut peractis vulneribus possint redire. putatur tamen esse teli genus, quod flagello in inmensum iaci potest.
Servius HOME

bav1646.320 bnf7959.192 bnf7960.148 bnf7962.78 bnf10307.378 csg861.252 med221.275 uldBPL52.76

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik