2 | lm|rosea rura velinlm Velinus lacus est circa Reate iuxta agrum, qui Rosulanus vocatur. Varro tamen dicit lacum hunc a quodam consule in Narem vel Nartem fluvium derivatum - nam utrumque dicitur - esse diffusum. post quod tanta est loca secuta fertilitas, ut etiam perticae longitudinem altitudo superaret herbarum: quin etiam quantum per diem demptum esset, tantum per noctes crescebat: quod Vergilius ad suam provinciam transtulit, dicens 'et quantum longis carpent armenta diebus, exigua tantum gelidus ros nocte reponet'. |