1 | lm|amiterna cohors|lm de Amiterno oppido. |
2 | lm|priscique quirites|lm id est Sabini. prisci autem ideo, quia post foedus Titi et Romuli placuit ut quasi unus de duobus fieret populus: unde et Romani Quirites dicti sunt, quod nomen Sabinorum fuerat a civitate Curibus, et Sabini a Romulo Romani dicti sunt. |