monumenta.ch > Servius > 695
    >>> Versus 696

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 695

1 lm|hi fescenninas acies|lm Fescenninum oppidum est ubi nuptialia inventa sunt carmina. hi autem populi ab Atheniensibus ducunt originem.
2 lm|aequosque faliscos|lm Faliscos Halesus condidit. hi autem, inmutato
3 lm|h|lm in
4 lm|f,|lm Falisci dicti sunt, sicut febris dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae quae Hormiae fuerunt, ἀπὸ τῆς ὁρμῆς: nam posteritas in multis nominibus
5 lm|f|lm pro
6 lm|h|lm posuit. iustos autem dicit Faliscos, quia populus Romanus missis decem viris ab ipsis iura fetialia et non nulla supplementa duodecim tabularum accepit, quas habuerat ab Atheniensibus.
Servius HOME

bav1646.319 bnf7959.191 bnf7960.147 bnf7962.77 bnf10307.376 csg861.244 med221.273 uldBPL52.74

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik