1 | lm|at messapus equum domitor neptunia proles|lm hic Messapus per mare ad Italiam venit, unde Neptuni dictus est filius: quem invulnerabilem ideo dicit, quia nusquam periit, nec in bello. ignem autem ei nocere non posse propter Neptunum dicit, qui aquarum deus est. ab hoc Ennius dicit se originem ducere: unde nunc et cantantes inducit eius socios et eos comparat cycnis. 'domitor' autem 'equorum', quasi animalium a patre inventorum. |