1 | lm|altum praeneste|lm Cato dicit 'quia is locus montibus praestet, Praeneste oppido nomen dedit'. ergo 'altum', quia in montibus locatum. |
2 | lm|quique arva gabinae iunonis|lm Gabii populi, diu in agris morati, tandem Gabios condiderunt: unde perite 'arva' dixit, non moenia. sane illic Iuno religiosissime colitur. est autem locus haud longe ab urbe. |