1 | lm|nec praenestinae fundator defuit urbis|lm de civitatibus totius orbis multi quidem ex parte scripserunt, ad plenum tamen Ptolomaeus Graece, latine Plinius. de Italicis etiam urbibus Hyginus plenissime scripsit, et Cato in originibus. apud omnes tamen si diligenter advertas, de auctoribus conditarum urbium dissensio invenitur, adeo ut ne urbis quidem Romae origo possit diligenter agnosci. nam Sallustius dicit 'urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani et cum his Aborigines'; alii dicunt ab Euandro, secundum quos Vergilius 'tunc rex Euandrus Romanae conditor arcis'; alii a Romulo, ut 'en huius nate auspiciis illa inclita Roma'. si igitur tantae civitatis certa ratio non apparet, non mirum si in aliarum opinione dubitatur. unde nec historicos nec commentatores varia dicentes imperitiae condemnare debemus: nam antiquitas ipsa creavit errorem, et plerique fundant, plerique augent et ad se transferunt nomina. quam rem etiam non parvum errorem adferre manifestum est, ut ecce Laurentum a Pico factum est, ut 'Laurentis regia Pici'; item a Lavino, Latini fratre, Lavinum dictum; item a Latino Laurentum; item a Lavinia Laurolavinium. |
2 | lm|nec praenestinae fundator defuit urbis|lm Praeneste locus est haud longe ab urbe, dictus ἀπὸ τῶν πρίνων, id est ab ilicibus, quae illic abundant. ibi erant pontifices et dii indigetes, sicut etiam Romae. erant etiam illic duo fratres, qui divi appellabantur. horum soror dum ad focum sederet, resiliens scintilla eius uterum percussit, unde dicitur concepisse. postea enixa est puerum iuxta templum Iovis abiecitque. virgines aquatum euntes iuxta ignem inventum sustulerunt, qui a fonte haud longe erat: unde Vulcani dictus est filius. Caeculus autem ideo, quia oculis minoribus fuit: quam rem frequenter efficit fumus. hic postea collecta multitudine postquam diu latrocinatus est, Praenestinam civitatem in montibus condidit. et cum ludorum die vicinos populos invitasset, coepit eos hortari ut secum habitarent, et pro gloria iactare se filium esse Vulcani. quod cum illi non crederent, invocato Vulcano, ut eum filium comprobaret, omnis illius multitudinis coetus est flamma circumdatus. quo facto commoti omnes simul habitaverunt et Vulcani filium esse crediderunt. hinc est 'omnis quem credidit aetas', quasi post dubitationem, et quia sine dubio aetas varia in spectaculis fuit. dicimus autem et 'hoc Praeneste', ut 'quique altum Praeneste viri', et 'haec Praenestis', unde est 'cum primam aciem Praeneste sub ipsa stravi'. |