monumenta.ch > Servius > 664
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 663 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 664

1 lm|pila manu|lm pilum proprie est hasta Romana, ut gaesa Gallorum, sarissae Macedonum.
2 lm|dolones|lm dolo est aut flagellum, intra cuius virgam latet pugio: aut secundum Varronem ingens contus cum ferro brevissimo. dolones autem a fallendo dicti sunt, quod decipiant ferro, cum speciem praeferant ligni. et multi volunt per teretes mucrones 'dolones' dici, per veru Sabellum 'pila' significari.
Servius HOME

bav1646.317 bnf7959.190 bnf7960.147 bnf7962.80 bnf10307.375 csg861.238 med221.272 uldBPL52.73

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik