monumenta.ch > Servius > 712 > 662
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 661 <<<     >>> Versus 663

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 662

1 lm|geryone|lm Geryones rex fuit Hispaniae. qui ideo trimembris fingitur, quia tribus insulis praefuit, quae adiacent Hispaniae: Baliaricae minori et maiori et Ebuso. fingitur etiam bicipitem canem habuisse, quia et terrestri et navali certamine plurimum potuit. hunc Hercules vicit. qui ideo fingitur ad eum olla aerea transvectus, quod habuit navem fortem et aere munitam. hunc Geryonem alii Tartessiorum regem dicunt fuisse et habuisse armenta pulcherrima, quae Hercules occiso eo abduxit. de cuius sanguine dicitur arbor nata, quae Vergiliarum tempore poma in modum cerasi sine ossibus ferat. sane sciendum declinari 'hic Geryones, huius Geryonae' - unde est 'tergemini nece Geryonae' - ut 'Anchises Anchisae': unde usurpavit Sallustius 'Geryonis' dicens. veniens autem Hercules de Hispania per Campaniam in quadam Campaniae civitate pompam triumphi sui exhibuit: unde Pompei dicitur civitas. postea iuxta Baias caulam bubus fecit et eam saepsit: qui locus Boaulia dictus est, nam hodie Bauli vocatur.
2 lm|tirynthius|lm a Tirynthe civitate Argis vicina, in qua nutritus est Hercules.
Servius HOME

bav1646.317 bnf7959.190 bnf7960.146 bnf7962.80 bnf10307.375 csg861.237 med221.272 uldBPL52.73

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik