monumenta.ch > Servius > 661
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 660 <<<     >>> Versus 662

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 661

1 lm|mixta deo |lm μιχθεῖσα, Graece dixit.
2 lm|mulier|lm compendiose mortalem dixit: consequens namque fuerat ut diceret 'mixta deo mortalis'.
3 lm|laurentia arva|lm Laurentum civitas plurimum potuit, nam omnia vicina loca eius imperio subiacuerunt: unde nunc ait 'arva Laurentia', cum iuxta Tiberim armenta Hercules paverit. sed secundum antiquum situm, ante Albam et Romam, Tiberis Laurentini fuit territorii.
Servius HOME

bav1646.317 bnf7959.190 bnf7960.146 bnf7962.80 bnf10307.375 csg861.237 med221.272 uldBPL52.73