monumenta.ch > Servius > 657
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 656 <<<     >>> Versus 658

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 657

1 lm|pulcher aventinus|lm Aventinus mons urbis Romae est, quem constat ab avibus esse nominatum, quae de Tiberi ascendentes illic sedebant, ut in octavo legimus 'dirarum nidis domus opportuna volucrum'. quidam etiam rex Aboriginum, Aventinus nomine, illic et occisus et sepultus est, sicut etiam Albanorum rex Aventinus, cui successit Procas. Varro tamen dicit in gente populi Romani, Sabinos a Romulo susceptos istum accepisse montem, quem ab Avente, fluvio provinciae suae, Aventinum appellaverunt. constat ergo varias has opiniones postea secutas, nam a principio Aventinus est dictus ab avibus vel a rege Aboriginum: unde hunc Herculis filium constat nomen a monte accepisse, non ei praestitisse.
2 lmnsigne paternum|lm absolute dixit.
Servius HOME

bav1646.316 bnf7959.190 bnf7960.146 bnf7962.80 bnf10307.374 csg861.235 med221.272 uldBPL52.73

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik