1 | lm|agminaque armat|lm aut eorum, qui eum secuti fuerant, sicut eius filius: nec enim credibile est solum fugisse - nam et Statius dicit 'vel quos movet exul et haesit tristibus aucta fides' - aut certe eorum, quos Turnus dederat, ut Adrastus Polynici in Statio, qui ait 'ne parva movens inglorius arma iret'. |