1 | lm|classica iamque sonant|lm bene posuit amphiboliam: nam classicum dicimus et tubam ipsam et sonum. classicum autem est flexilis tuba. |
2 | lm|tessera signum|lm symbolum bellicum, quod ad pugnam exeuntibus datur, scilicet propter confusionem, ut fuit in bello Marii †bardeus, in Sullae Apollo Delphicus, in Caesaris Venus Genetrix. |