monumenta.ch > Servius > 614
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 613 <<<     >>> Versus 615

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 614

1 lmpse vocat pugnas|lm tria sunt, ut supra diximus, militiae genera: sacramentum, in quo iurat unusquisque miles se non recedere, nisi praecepto consulis post completa stipendia, id est militiae tempora; coniuratio, quae fit in tumultu, id est Italico bello et Gallico, quando vicinum urbis periculum singulos iurare non patitur, ut inter Fabios fuit; evocatio, quod genus nunc tangit. nam ad subitum bellum evocabantur, unde etiam consul solebat dicere 'qui rem publicam salvam esse vult me sequatur'.
Servius HOME

bav1646.315 bnf7959.189 bnf7960.146 bnf7962.79 bnf10307.374 csg861.231 med221.271 uldBPL52.72

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik