2 | lm|cinctuque gabino|lm 'Gabinus cinctus' est toga sic in tergum reiecta, ut una eius lacinia a tergo revocata hominem cingat. hoc autem vestimenti genere veteres Latini, cum necdum arma haberent, praecinctis togis bellabant: unde etiam milites in procinctu esse dicuntur. hoc rursus utebatur consul bella indicturus ideo quia, cum Gabii, Campaniae civitas, sacris operaretur, bellum subito evenit: tunc cives cincti togis suis ab aris ad bella profecti sunt et adepti victoriam: unde hic ortus est mos. |