monumenta.ch > Servius > 742 > 610
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 609 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 610

1 lmanus|lm quidam ianum Eanum dicunt ab eundo; eumque esse Martem; et quod apud Romanos plurimum potest, ideo primum in veneratione nominari. alii Ianum aerem credunt; et quia vocis genitor habeatur, idcirco mandari ei preces nostras ad deos perferendas. alii Ianum mundum accipiunt, cuius caulae ideo in pace clausae sunt, quod mundus undique clausus est, belli tempore aperiuntur, ad auxilium petendum ut pateant. nam quasi mundo ei duas facies dederunt, orientis et occidentis, quod iam supra dictum est: alii quattuor secundum quattuor partes mundi. alii Clusivium dicunt, alii Patulcium, quod patendarum portarum habeat potestatem. idem Iunonius; inde pulchre Iuno portas aperire inducitur. idem Quirinus, unde trabeatum consulem aperire portas dicunt, eo habitu quo Quirinus fuit.
Servius HOME

bav1646.315 bnf7959.189 bnf7960.146 bnf7962.79 bnf10307.374 csg861.231 med221.271 uldBPL52.72