1 | lm|sunt geminae belli portae|lm sacrarium hoc, id est belli portas Numa Pompilius fecerat circa imum Argiletum iuxta theatrum Marcelli. quod fuit in duobus brevissimis templis: duobus autem propter Ianum bifrontem. postea captis Faleriis, civitate Tusciae, inventum est simulacrum Iani cum frontibus quattuor. unde quod Numa instituerat translatum est ad forum transitorium et quattuor portarum unum templum est institutum. Ianum sane apud aliquos bifrontem, apud aliquos quadrifrontem esse non mirum est: nam alii eum diei dominum volunt, in quo ortus est et occasus - Horatius 'matutine pater, seu Iane libentius audis' - alii anni totius, quem in quattuor tempora constat esse divisum. anni autem esse deum illa res probat, quod ab eo prima pars anni nominatur: nam ab Iano Ianuarius dictus est. |