monumenta.ch > Servius > 605
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 604 <<<     >>> Versus 606

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 605

1 lm|hyrcanisve|lm gens est dicta a silva Hyrcania, ubi sunt tigres.
2 lm|arabisve parant|lm venit ab eo quod est 'hic Arabus' - nam ab eo quod est 'hic Arabs, ab hoc Arabe', 'Arabibus' facit - sicut 'Hiberus', unde est in Lucano 'occurrat Hiberis alter' (Lucan. 2,54), et 'Hiber', ut Horatius 'discet Hiber Rhodanique potor'. item lectum est 'Aethiopus', sed tantum 'Aethiops' dicimus.
Servius HOME

bav1646.315 bnf7959.189 bnf7960.145 bnf7962.79 bnf10307.373 csg861.229 med221.270 uldBPL52.71

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik