monumenta.ch > Servius > 601
    >>> Versus 602

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 601

1 lm|mos erat|lm Varro vult morem esse communem consensum omnium simul habitantium, qui inveteratus consuetudinem facit.
2 lm|hesperio in Latio|lm hoc est in antiquo: nam, ut in primo diximus, duo Latia fuerunt, unde non frustra 'Hesperio' addidit. quod autem dicit hanc consuetudinem antiquam fuisse, falsum est; nam a Numa Pompilio primum instituta est. sed carmini suo, ut solet, miscet historiam. notandum sane inconexum esse hunc locum, si quis totius libri consideret textum; nam supra ait 'longa placidas in pace regebat', item dicturus est 'ardet inexcita Ausonia atque inmobilis ante', et nunc dicit 'mos erat Hesperio in Latio', supra etiam dixit 'captivi pendent currus', item 'Tyrrhenas, i, sterne acies'. quae ne sint contraria, accipiamus Italiam primo caluisse bellis, medio tempore quievisse, et ad antiquum studium nunc reverti, sicut Romani bello flagravere sub Romulo, quievere sub Numa, sub Tullo Hostilio pristina studia repetiverunt. hinc est quod et ipse Vergilius ait 'longa placidas in pace regebat', non perpetua, item 'desuetaque bello agmina in arma vocat subito ferrumque retractat': nam retractare est repetere quod omiseras. tale aliquid dicit de genere Sullano Sallustius: nam volens ostendere antiquos maiores eius consulares fuisse, vicinos vero ignavissimos, Sullam autem florentissimum, ait 'igitur Sulla patriciae gentis fuit, familia iam extincta maiorum ignavia'.
3 lm|quem protinus|lm iugiter, deinde: nam nunc temporis est adverbium, alibi loci, ut 'cum protinus utraque tellus una foret'.
Servius HOME

bav1646.314 bnf7959.188 bnf7960.145 bnf7962.79 bnf10307.373 csg861.227 med221.270 uldBPL52.71

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik