1 | lm|hic specus horrendum|lm hoc nomen apud maiores trium generum fuit. Ennius feminino posuit, Horatius masculino 'quae nemora aut quos agor in specus', Vergilius neutro, quod hodie in numero singulari tribus tantum utimur casibus 'hoc specus, huius specus, o specus'. nam pluralem tantum a genere masculino habemus in omnibus casibus: hinc est 'ipsi in defossis specubus'. quamquam antiqui codices habeant 'hic specus horrendus'. |
2 | lm|spiracula ditis|lm aditus, a spirando. antiqui codices 'piracula' habent, quae dicta sunt ἀπὸ τῶν περάτων, hoc est a finibus inferorum. |