1 | lm|egregium veneris genus |lm εἰρωνικῶς dictum est, ut alibi 'egregiam vero laudem et spolia ampla refertis'. |
2 | lmpse Latinus|lm ac si diceret, quem Aeneae causa cogor odisse: unde et Amatae nulla fit mentio, quae est Troianis inimica. Urbanus tamen totum hunc locum per interrogationem accipit 'terrorum et fraudis abunde est? stant belli causae'? ut quasi per gratulationem non credat, sicut illud Terentii 'quia plus cupio, minus credo'. |